De Admirandis, Pag. 100
 
Vanini, De Admirandis

/p. 100/ DIALOGUS XVIII.

De mads aeternitate.

Alex. –

Verum enimvero cum fluvij omnes

atque etiam ipse fluviorum

Rex Eridanus.

In mare deducant fessas erroribus

undas,

ut – inquit Sulmonensis Poëta – sequamur eos

ad mare usque et videamus an mare sit aeternum.

I. C. Cardanus[3] affirmat. Alex. – Quam ob

causam? I. C. – «Quanquam – inquit – [non] hoc [in] mare loco,

quo nunc iacet, aeternum sit, cum tamen e mari

mare fiat, aeternum esse ac fuisse necessarium est continuitate

aquarum». Alex. – Perridicula ratiuncula.

I. C. – Etiam perplebeio, non modo subtilissimo,

qualem se profitetur, philosopho indigna.

Aeternum vult esse mare aquarum, non loci continuatione.

Quomodo fieri potest, ut locatum

sit continuum, locus non item? Ego sane

credebam, si aquae sint continuae, earum

item locum unum iccirco esse, quia illae aquae

una sint aqua. Neque continuitas facit aeternitatem;

esset enim omne unum et continuum

aeternum, ergo et lapis. Nam quod ait e mari

mare fieri, haud satis est, nam quaerendum restat

illud: ex quo fit hoc, a quo fiat? Neque divisio

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum